carmina libraria Gaspar Baetiae, opera omnia

Testo base di riferimento: Francofortii, ex Paltheniano, 1609


Licentiati Fernandi de Castro carmen aud auctorem

 

Floriferos referunt festiva poemata campos,

      Floriferum reddunt scripta serena solum.

Laudantur variis redolentia floribus arva

      Sed mage qui fructum gignit amoenus ager.

5

Docte, tuis, Caspar, scriptis innascitur annis

      Copia Pomonae choridos atque deae.

Molle quibus veterum repleta volumina partus

      Hic liber omnigenos ut novus hortus habet.

Extulit in Caelum Alcidem, non immemor aetas

10

      Thuraque cum precibus vittaque saepe dedit.

Et quantum Alcides nodoso stipite tantum

      Praestitit hic clari viribus ingenii.

Ingenium tibi deficiet, si dicere laudes

      Forte viri immensas longius ausus eris.